Gero P. Weishaupt
                                                            Gero P. Weishaupt                                                                                       

Lingua Latina vivit

... hodierno quoque tempore

Textus a Gero(ne) Pio WEISHAUPT exaratus

 

Estne Lingua Latina mortua? Mortuam non pauci eam esse dicunt. Numquid lingua, qua homines non loquantur, mortua dici potest? Lingua Latina praeter non paucos coetus, in quibus Linguae Latinae amatores ad Latine loquendum convenire solent, nostra aetate certe lingua est, quae scribitur. Documenta enim publica Ecclesiae Catholicae adhuc Latine conficiuntur. Strenuum huius linguae, qua veteres Romani loquebantur, studium innumerabilibus demonstratur paginis domesticis Linguae Latinae operam dantibus, instrumenti etiam aetate computatorii. Neque obliviscendum est linguam ipsam sacrae liturgiae Romanae Ecclesiae ritus latini linguam latinam esse, non obstante facto, quod usus eius nostra aetate neglegitur, invitis eis, quae ad usum Linguae Latinae quod attinet, Concilio Vaticano II praescibitur. Quibus omnibus perpensis magnopere dolendum est non esse observata ea, quae dicuntur in Constitutione Apostolica "Veterum sapientia" (1962) Beati Romani Pontificis Ioannis XXIII, in qua agitur de Lingua Latina conservanda et adhibenda in Ecclesia Catholica. Ad huius documenti pondus quoque Ioannes Paulus II, Romanus Pontifex, occasione anniversarii quadragesimi Constitutionis Apostolicae anno praeterito data enixe animadvertit. Benedictus XVI quoque momentum linguae Latianae saepe extulit. Certum autem est Linguam Latinam ad hodiernum diem usque vivere.

 

Lingua Latina, quippe quae viveret, temporibus decurrentibus, sicut aliae linguae inter homines locutae immutationibus obnoxia erat. Qui optime periteque Linguam Latinam cognoscit, protinus Latine scribendi vidit modum, quo Cicero (106-43 a.Ch.) distinguitur a Sancto Thoma Aquino (1224-1274). Lingua Latina ab Ecclesia in rebus liturgicis, canonicis necnon in eis, quibus Ecclesiae est, adhibita arte grammatica et forma non similis est "Latinitati Aureae", quae dicitur, quam scriptores aetate imperatorum Romanorum adhibere solebant. Indolem suam Latinitati Ecclesiasticae potissime intulit sive "Vetus Latina", ex Lingua Graeca posteriore versio, quae appellatur "Koine" aetati Hellenismi propria, sive stilus curialis in cancelariis imperialiibus adhibitus, quo utebantur in canceleriis ecclesiasticis Romani Pontifices, quorum antiquis temporibus exeuntibus illustrissimus erant et Sanctus Leo Magnus (440-461), qui in litteris suis, ad Latinitatem quod attinet, Ciceronem magno habuerit in honore, et Sanctus Gregorius Magnus. Hoc modo Lingua Latina ab temporibus antiquis per mediam usque ad praesentem aetatem immutabatur. Ad exitum nunc adductus est verborum novandorum facultate non obstante aptandi progressus. Quapropter non agitur de lingua mortua, sed potius "clausa" (Christine Mohrmann), cum Lingua Latina non amplius immutetur. Aptissima est hac de causa ad res dogmaticas, canonicas et liturgicas exprimendas Lingua Latina.

 

Secus autem ac nostrae aetatis Lingua Graeca seu "Neograeca", quae ab illa, quam Graeci veteres loqui solebant, disiuncta est, nostrae aetatis Lingua Latina seu "Neolatina" immutationibus forma ac ordine scribendi praetermissis numquam cum Latinitate antiquae aetatis amisit coniunctionem. Nomen "Linguae Latinae nostrae aetatis" ad factum pertinet, quod non erat vitandum, ut novae Lingua Latina vicissitudinibus socialibus culturalibusque subiecta exorirentur notiones. Caelestis Eichenseer docet artem grammaticam et aptam sribendi dicendique formam seu "stilum" praeprimis aetatis valere antiquae, potissimum Latinitatis Aureae quae dicitur, necnon, quantum exstet, illius quoque aetatis vocabularium, quod, si necessarium videatur, ex posteriore, recentiore aut recentissimo tempore sumatur (cfr. Latein aktiv. Lateinisch sprechen und diskutieren, 3).

 

Novis verbis Latinis formandis maximum sunt nostra aetate momentum ea, quae a Curia Romana in lucem eduntur. "Qua in re potissimum ratione effectus habita iudicatur, id est: quod utile aptumque consideratur et manet, id quod non memoria excidit. Utile est quod primum veritatem rei exhibuit, tum ad verba latina formanda aptum est", scribit Caelestis Eichenseer (op.cit. 4). Quod ad efficiendum sunt primum investiganda omnia, quae a Latinitate Aurea offeruntur, deinde, si non proficiatur, ad ea, quae a Graecis antiquis. Haud pauca sunt nova verba Latina, quae propria natura sunt Graeca, v.g. "cella telephonica", "programma". Duo interdum vel plura etiam inveniri possunt verba, quae ad linguam pertinent et Latinam et Graecam, v.g. pro verbo "programma" saepe scribuntur verba "index rerum agendarum", Latinitati Aureae etiam propriora. Si verba Graeca non inveniantur apta, ea, quae a linguis ex Lingua Latina ortis offeruntur, id est a lingua Italica, Gallica, Hispanica aut Dacica, adiuvare possunt ad nova verba Latina formanda.

 

Recentium verborum Latinorum thesauri exemplar est liber, qui nomine "Lexicon recentis latinitatis" inscribitur ab domo editoria Vaticana iam anno MDCCCCLXCII in lucem editus, quo qui utitur recentissimi temporis verba ac modos exprimendi invenit, v.g. "nautam sideralem", "imagunculam Disneyanam", "pulveris hauritorium". Computatrum quoque, quod annis praeteritis ortum est et arte amplius progressum, verba Latina nova nobis attulit, v.g. "paginam domesticam", "detrahere de reti", "arcam cursualem electronicam", "litteras electronicas".

 

Lingua ergo Latina vivit hodierno quoque tempore. Quod luculenter a Rev. illo Cleto Pavaneto, Linguae Latinae peritorum Vaticanorum quodam docto optimo et olim et huius linguae ad Universitatem Pontificiam Salesianam in Urbe magistro et fundationis Vaticanae, cui nomen est "Latinitas", praeside, verba, de quibus supra, comprehendente demonstratur:

 

"Unaquaeque lingua, quae in hominum usu et consuetudine viget, mutationibus est continenter obnoxia: quod potissimum ad vocabula pertinet: alia enim eorum paulatim obsolescunt, alia, etsi servantur, tamen significationem primigeniam amittunt novamque accipiunt; alia novantur vel, ut saepe fieri contingit, e sermone externo in proprium recipiuntur. Solum si qua lingua est emortua ideoque in hominum commercio desiit adhiberi, immutata manet et est comparanda rei, magni fortasse pretii, quae in museo asservatur. Non est ex hoc genere lingua Latina: etenim adhuc viget" (in: Elementa linguae et grammaticae latinae, quinta editio aucta et emendata, 223).

 

Gero P. Weishaupt

Druckversion | Sitemap
© Gero Weishaupt